Cicero, Epistula ad Octavianum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Oct.].
<<Cic. Oct. 1 Cic. Oct. 2 (English) >>Cic. Oct. 5

2 Post etiam paulo temporibus ita postulantibus cedam urbe, quam per me conservatam ut esset libera in servitute videre non potero; cedam vita, quae, quamquam sollicita est, tamen, si profutura est rei publicae, bona spe posteritatis me consolatur, qua sublata non dubitanter occidam; atque ita cedam ut fortuna iudicio meo, non animus mihi defuisse videatur. Illud vero, quod et praesentis doloris habet indicium et praeteritae iniuriae testimonium et absentium sensus significationem, non praetermittam, quin, quoniam coram id facere prohibeor, absens pro me reque p. expostulem tecum. Atque ita dico 'pro me', si quidem mea salus aut utilis rei publicae est aut coniuncta certe publicae saluti. Nam, per deum immortalium fidem, nisi forte frustra eos appello quorum aures atque animus a nobis abhorret, perque Fortunam populi Romani, quae, quamquam nobis infesta est, fuit aliquando propitia et, ut spero, futura est, quis tam expers humanitatis, quis huius urbis nomini ac sedibus usque adeo est inimicus ut ista aut dissimulare possit aut non dolere aut, si nulla ratione publicis incommodis mederi queat, non morte proprium periculum vitet?

3 Nam ut ordiar ab initio et perducam ad extremum et novissima conferam primis, quae non posterior dies acerbior priore et quae non insequens hora antecedente calamitosior populo Romano inluxit? M. Antonius, vir animi maximi(utinam etiam sapientis consili fuisset!), C. Caesare fortissime sed parum feliciter a rei publicae dominatione semoto concupierat magis regium quam libera civitas pati poterat principatum. Publicam dilapidabat pecuniam, aerarium exhauriebat, minuebat vectigalia, donabat civitates immunitate et nationes ex commentario; dictaturam gerebat, leges imponebat, prohibebat dictatorem creari, legibus senatus consultis ipse repugnabat in senatu, provincias unus omnis concupierat. Cui sordebat Macedonia provincia quam victor sibi sumpserat Caesar, quid de hoc sperare aut exspectare nos oportebat?



Cicero, Epistula ad Octavianum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Oct.].
<<Cic. Oct. 1 Cic. Oct. 2 (English) >>Cic. Oct. 5

Powered by PhiloLogic